monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 21
Quod si necessarium fuit ad unius episcopi sententiam dissolvendam, quae longe est infirmior edicto summi pontificis, luce clarius est quod sententia apostolica sine eo, praesertim a iudice inferiori, solvi non debet. Ad huiusmodi et similes allegationes episcopi moti sunt: et, sicut pro certo relatum est, ad clementiam archiepiscopi confugissent, nisi eos saepe nominatus Eboracens.